Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam

Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me

Quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper

Tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris

Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea

Ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi

Asperges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor

Auditui meo dabis gaudium et laetitiam exultabunt ossa humiliata

Averte faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele

Cor mundum crea in me Deus et spiritum rectum innova in visceribus meis

Ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me

Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me

Docebo iniquos vias tuas et impii ad te convertentur

Libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae exultabit lingua mea iustitiam tuam

Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam

Quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique holocaustis non delectaberis

Sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernet

Benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem

Tunc acceptabis sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos